HALEC

HALEC
HALEC
piscium genus, qui argenteo quodam squamarum fulgore, noctu praesertim, lucentes, vix dodrante maiores sunt et thrissatum generi accensentur, a Rondeletio rei piscariae gravissimo Iudice. Leucomenidas Franc. Maslarius vocat et cum gerribus Plinii confundit. Aleces alii vocant: at si Caesaris iudicio standum et cum multis loquendum, haleces dicantur, cum Prisciano et Sosipatro, qui alecem pro pisce muriâ condito accipiunt. Sunt autem ex iis, quos ἀγελαίους, gregales, Arist. vocat, quod agminatim per Oceanum ferantur palabundi, tantâ interdum multitudine, ut oppositis retibus sisti nequeat impetus, quin illa rapiantur ac liquidi aequoris faciem obfuscent. Quae causa est, cur tam copiosa sit illorum in retia infusorum captura. Nam postquam ex Arctoi maris latebris discedentes, praecipiti vere, velut commutatis natalibus in aestiva contendunt: tum vero clasles variae, Hollandica, Seelandica, Frisica, Flandrica, Gallica, Britannica et Scotica, quasi ex condicto, ad evitandas simultates ac contentiones, partitae inter se certas ac definitas stationes, sub Britannia, Scotiae ora et Orcadibus, singulae pro viribus, isti piscium generi insidiantur, niavigiis rotundis, alvo pandâ, obtusâ prorâ, quas busas vocant, ut supra vidimus. Hi pisces vivi, quoad eius fieri porest (nam simul cum deserto salo vitam quoque protinus exspirant) per iugulatorem eundem et evisceratorem, cui prae ceteris omnibus liberalissima merces datur, aperto prius iugulo exenterantur, dein per salitorem condiuntur, festinatis operis; inde conduntur salsamentariis cadis, quos Latini orcas dicunt; postea venditi per alecarios cupariosqueve, de inregro stipantur, inani turbâ, quae lactibus et ovis caret, numero submotâ, ac novâ muriâ obruuntur. Postremo per delectos, iuratosqueve arbitros bonitatis exploratur fides, sigilloque addito obstringitur, non absimili vetere religione, quâ Dianae sacerdos Lemniam rubricam, probatae notae sigillo impresso, insigniebat. Atque id quidem primum genus halecum conditaneum est, seu muriaticum, ut Plaut. vocat: Paen. Act.1.Sc.2. v. 32. et 39. alterum est, quod leviter salitum in fumario duratur, ubi auri, vel aeris potius colorem ducit, unde soretum voce Gothicâ, Galli id genus nuncupant, quod subruffus, ad atrum accedens, color eâ linguâ sorus vocitetur. Quantam vero piscatio haec vel soli Hollandiae utilitatem afferat, diei vix potest, cum in pluribus eius civitatibus, plebs urbana pariter ac rustica inde victum quaerat, aes alienum dissolvat, familias sustentet, opes conquirat, ac partas tueatur. Cerre Oudewaterum, Woerdam, Roterodamum, Sciedamum, Briclam, ut de aliis taceam, praecipuas hinc fortunas traxisle, plebemque omnem propemodum, in texendis tragulis, everriculis, sagenis, reliquoque instrumento omni reticulato, quo piscatio instituitur; item in torquendis restibus, unde retia plectuntur, toto anno occupatam habere, constat. Ex quo facile perspicitur, quantum momenti ad omnia positum sit in huius piscationis succeslu. Cum ea enim secunda decrescit rerum omnium ferme edulium pretium, adversâ intenditur: doloris sensu celeriter ad alias quoque regiones transeunte, cum in magnam Europae partem diffundatur ea merx, utcumque res ceciderint, vendibilis et expetita. Auctor Anon. Sinae et Eut. c. 42. Vide quoque infra, ubi de Harengarum piscatione: de halece vero succo, in quo mulli carnes olim tingebantur, Voss. de Idol. l. 4. c. 25. et infra in voce Mullus; it. Muria: de superstitione autem eorum, qui halece aut apuâ gustatis Deae Syriae iram verebantur,
Plutarch. de Superslit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Halec — Halec, 1) s. Alec; 2) (H. Agass., Petref.), Fischgattung aus der Familie Halecoidei, Ordn. der Kreisschopper, mit breitem abgeplattetem Kopfe u. weit aufgerissenem Rachen; Art: H. Sternbergii, in der Kreideformation von Böhmen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Hālec — (lat. Halex), bei den alten Römern eine Fischsauce; bei den Ichthyologen soviel wie Hering …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • halec — halec, halecize var. alec, alecize …   Useful english dictionary

  • Halec — Taxobox name = Halec fossil range = image width = 250px image caption = Halec laubei head, Narodni Muzeum regnum = Animalia phylum = Chordata subphylum = Vertebrata infraphylum = Gnathostomata superclassis = Osteichthyes classis=Actinopterygii… …   Wikipedia

  • Halec — nmp saule Bretagne. Var.: haleg, halek; halegec : saussaie. Var.: halegek, haleguecq …   Glossaire des noms topographiques en France

  • halec — o (L). A herringhali, o (G). The sea …   Dictionary of word roots and combining forms

  • HALEC — Çalışmaktan, yürümekten veya ibadetten kemiklerin ağrıması …   Yeni Lügat Türkçe Sözlük

  • άλεκ — (halec).Γένος ψαριών που έχει εκλείψει. Απολιθωμένα τους λείψανα βρέθηκαν σε στρώματα της κρητιδικής περιόδου, σε διάφορες περιοχές της Ευρώπης και στον Λίβανο. Είχαν ισχυρά δόντια, τοποθετημένα στο επάνω μέρος του στόματος και τα λέπια τους… …   Dictionary of Greek

  • halecize — halec, halecize var. alec, alecize …   Useful english dictionary

  • Belulic Leten — Suco Belulic Leten Daten Fläche 60,69 km²[1] Einwohnerzahl 2 …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”